라틴어 문장 검색

quis Apolline merso frigida damnatae praeduxit nubila menti?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum9)
Iam te non alius belli tenet aptius artes, qua deceat tutam castris praeducere fossam, qualiter aduersos hosti defigere ceruos, quemue locum ducto melius sit claudere uallo, fontis ubi dulces erumpat terra liquores, ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti, laudis ut adsiduo uigeat certamine miles, quis tardamue sudem melius celeremue sagittam iecerit aut lento perfregerit obuia pilo, aut quis equum celeremue arto compescere freno possit et effusas tardo permittere habenas inque uicem modo directo contendere passu, seu libeat, curuo breuius conuertere gyro, quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri, siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae amplior aut signata cita loca tangere funda.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae26)
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 558:1)
et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 528:2)
clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 174:1)
nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 561:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION