라틴어 문장 검색

Sed Veranius Pontificalium eo libro quem fecit de supplica­tionibus ita ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:1)
Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:1)
duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar, rex sacrorum, P. Scaevola Sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inauguravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:3)
Ait enim Veranius de verbis pontificalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:3)
Haec sunt quae lectio pontificalis habet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 16:1)
et proprie verbum pontificale est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5192)
alii a quodam augure, qui cum Siculis in haec loca venerit quamque his regionem inauguraverit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 53310)
vel ut quidam volunt 'tunc'. toro ab alto summus enim semper est pontificalis locus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 22)
sane saepe dictum est, Vergilium inventa occasione mentionem iuris pontificalis facere in quacumque persona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 572)
videtur sane peritia iuris pontificalis animalis hostiae mentionem fecisse, cum dicit 'animaque litandum Argolica';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1193)
nam et 'animam' dixit, et 'litare' verbo pontificali usus est, id est sacrificiis deos placare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1194)
sed hoc loco pontificalis inducitur disciplina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6934)
tertia lux hoc quidam iuxta speciem auguralem positum tradunt, quae appellatur condictio, id est denuntiatio, cum denuntiatur ut ante diem tertium quis ad inaugurandum adsit, quod Anchises, post impetrationem augurii et Apollinis responsum suadens in Cretam eundum, ostendit condictionem in tertium diem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1171)
'effatus' ergo verbo augurali usus est, quia scit loca sacra, id est ab auguribus inaugurata 'effata' dici:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4632)
iure autem pontificali, si quis flamini pedes vel genua fuisset amplexus, eum verberari non licebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6076)

SEARCH

MENU NAVIGATION