라틴어 문장 검색

rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 13:2)
Corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia omnia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:18)
volat illud et incandescit eundo et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:7)
Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai videre draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:4)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
sane moneo praeque de-nuntio quisquilias ipsas 1 dius tuae hexametris minime exaeques.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:4)
mundus incanduit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:4)
omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique varia virtutum genera dixissent, sane cum sibi quipiam de praesentia tua, quasi te magis nossent, praeter aequum gloriarentur, incandui, quippe cum dici non aequanimiter admitterem virum omnium litterarum vicinantibus rusticis quam institutis fieri remotioribus notiorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION