라틴어 문장 검색

Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:19)
Atque insuper mores et gestus eius tam erant vafri, et quasi veneficiis quibusdam obliti, tam ad misericordiam commovendam quam ad fidem imprimendam ut fascini cuiusdam et incantationis loco essent iis qui eum aut videbant aut audiebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:4)
et stannum similiter, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 57:2)
sed argentum ipsum parum excitat caloris, atque etiam cuprum (ut memini), sed magis manifesto stannum, atque omnium maxime ferrum et chalybs, quae non solum fortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam violentam ebullitionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:5)
Aquae autem calidae in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus evomitur, sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:3)
Postremo, ut huic parti finem imponamus, quemadmodum in principio diximus invidiae actum aliquid habere in se ex veneficio, ita non alia est invidiae curatio quam quae solet esse veneficii et incantationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:2)
quasi missam a Deo conditore plagam per incantationes uel fylacteria uel alia quaelibet daemonicae artis arcana cohibere ualerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].12)

SEARCH

MENU NAVIGATION