라틴어 문장 검색

Rursus vero homines a progressu in scientiis detinuit et fere incantavit reverentia antiquitatis, et virorum, qui in philosophia magni habiti sunt, authoritas, atque deinde consensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 190:1)
Relinquamus fabricas aedium speciosas quae admirationem incutiunt palatiis poetarum incantatis, qui eas extruunt sumptu parvo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:4)
"Verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 11:6)
Canidiae dentis, altum Saganae caliendrumexcidere atque herbas atque incantata lacertisvincula cum magno risuque iocoque videres.
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장22)
frigidus nocens, ut "frigida Saturni sese quo stella receptet". cantando dum ei incantatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 711)
quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:4)
murmure nam magico tenues excire figuras atque sepulcrales scite incantare favillas, vita itidem spoliare alios ars noxia novit, artificem scelerum simplex mirata vetustas supra hominem coluit, simulans per nubila ferri aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권47)
canidiae dentis, altum Saganae caliendrum excidere atque herbas atque incantata lacertis vincula cum magno risuque iocoque videres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.22)
Postquam occupauit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 2:9)
quid ais, vir venefice?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4169)
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi.
(아풀레이우스, 변명 46:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION