라틴어 문장 검색

Unde in exordio Proverbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie sunt dialecticorum et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:5)
Juxta quod et Salomon ipse beato, ut supra meminimus, testante Hieronymo in ipso statim Proverbiorum exordio commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque parabolarum, et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:7)
Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:3)
Quod ad incarnationem Verbi demonstrandam sic attendunt rivum in fistula, quasi Filium in carne humana, ac si rivum in fistula cum dicamus Verbum incarnatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:7)
Quod quidem ad distinctionem personarum attinet, secundum proprietates earum, secundum nos etiam qui solum Filium incarnatum credimus, in hoc uno Filio minorem Patre, non aequalem dicemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:16)
Potuit incarnari olim, quod modo non potest, cum nullatenus id fieri modo conveniat, et sic potentiam habuit olim quam modo non habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:5)
Hac itaque ratione potentia incarnandi Deus privatus non est quam olim exercuit, licet eam exercere modo ideo non possit, quia eam minime nunc exerceri convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:1)
Quid est enim aliud eum in virginem descendisse ut incarnaretur, nisi eum ut nostram assumeret infirmitatem se humiliasse, ut haec quidem humiliatio ejus videlicet ejus intelligatur descensus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:2)
Illic Porfirius archana resoluit, ut alter Edipodes nostri soluens enigmata Spingos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:3)
Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:2)
cum Euclide, geometricorum aenigmatum secreta scrutari;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:22)
Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:8)
Et ideo per aenigmata haec docuit Moyses (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:18)
De aenigmate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 1:1)
QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION