라틴어 문장 검색

In quibus quidem symbolis cum in processione Spiritus de solo Patre commemoretur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:5)
In quo quidem symbolo ipse quoque in processione Spiritus solum commemorat Patrem, his quidem verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:8)
Quod vero nonnulli moventur, ex eo quod dicimus Filium a Patre per generationem esse, et Spiritum a Patre et a Filio per processionem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:8)
Quod quidem ad distinctionem personarum attinet, secundum proprietates earum, secundum nos etiam qui solum Filium incarnatum credimus, in hoc uno Filio minorem Patre, non aequalem dicemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:16)
Sit processio spiritus secundum affectum aeterna, quia scilicet ab aeterno sic voluit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:16)
De processione quidem efficaciae Beda in homilia Dominicae primae post Ascensionem, ita loquitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:18)
procedit a Patre, procedit et a Filio, quia et ejus missio ipsa processio est, quia ex Patre procedit et Filio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:20)
Ipse autem Augustinus utrumque processionis modum diligenter distinguit, cum eum procedere perhibet, tam secundum hoc quod datur, quam secundum hoc quod dabilis est. Unde lib. V De Trin.:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:1)
Cum ad processionem Spiritus pervenisset, ait, procedit non quomodo natus, sed quomodo datus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:2)
Quid itaque mirum cum duobus modis Spiritum procedere dicamus, si secundum alterum processionis modum dicatur Spiritus a nobis, et secundum alterum vocatur anima a philosophis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:6)
Potuit incarnari olim, quod modo non potest, cum nullatenus id fieri modo conveniat, et sic potentiam habuit olim quam modo non habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:5)
Hac itaque ratione potentia incarnandi Deus privatus non est quam olim exercuit, licet eam exercere modo ideo non possit, quia eam minime nunc exerceri convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:1)
Quid est enim aliud eum in virginem descendisse ut incarnaretur, nisi eum ut nostram assumeret infirmitatem se humiliasse, ut haec quidem humiliatio ejus videlicet ejus intelligatur descensus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:2)
Deinde ex ostro purissimo et serico pretioso et reliquis ornamentis, quae in Antiochia sunt reperta, infulas, dalmaticas, cappas et omnem decorem ad usus ecclesiarum Dei vivi fieri constituerunt, quibus divina officia in templo B. Petri celebraturi sacerdotes et ministri ornarentur, vel [0513C] quando in processione Dominicarum dierum, aut in celebri festo, ad oratorium S. Mariae, matris Domini nostri Jesu Christi, in psalmis et hymnis migrarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:2)
- De indicta processione, et quae tunc gesta sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION