라틴어 문장 검색

quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:4)
quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장11)
spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장3)
In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 41장2)
habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장2)
Qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra vires suas temptet, non continget illi bonum illud integrum et extra minas positum, nisi certus adversus incerta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 3:3)
temporibus Augusti Maioriani venit in medium charta comitatum, sed carens indice, versuum plena satiricorum mordacium, sane qui satis invectivaliter abusi nominum nuditate carpebant plurimum vitia, plus homines, inter haec fremere Arelatenses, quo loci res agebatur, et quaerere quem poetarum publici furoris merito pondus urgeret, his maxime auctoribus quos notis certis auctor incertus exacerbaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 2:2)
"simul et periniurium est sententiam purpurati tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:3)
Tum autem struentes animose et aevo prospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium natis, non casas sed etiam domos fundatas et latericiis parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum perduxerunt rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장26)
incerta quippe ista certum consilium habere non possunt.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:4)
conceptivae sunt quae quotannis a magistratibus vel sacerdotibus concipiuntur in dies vel certos vel etiam incertos, ut sunt Latinae Sementivae Paganalia Compitalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:2)
amicus certus in re incerta cernitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:6)
qui quia navarat miles operam imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat, cui muneri mos maiorum aetatem certam, sortem incertam reliquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:8)
Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes alia probabilia, contra alia dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 9:5)
Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari rebus incertis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION