라틴어 문장 검색

sed hic venatricum est habitus, quem ideo nymphis dat, quia multas eas legimus ex venatricibus factas, ut "et tandem positis velox Arethusa sagittis". notanda autem figura honestissima, facta ex repetitione sermonis, ut 'Oceanitides ambae', 'ambae auro', 'incinctae ambae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3412)
'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim, quae me excruciat, caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis', num dubitas quin sibi haec videre videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:8)
At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, emergit late Ditis chorus, horrida Erinys et Bellona minax facibusque armata Megaera Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:5)
| Mox incincta quadrato pallio cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita | et sincipitis vetustissima particula mille plagis dolata.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:4)
sol etiam effulsit, luridus tamen qualis esse cum deficit solet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:3)
Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 831)
dis generis date tura boni (Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die) et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권396)
illa levi mitra canos incincta capillos Angebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat dividere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권447)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
ebrius incinctis philyra conviva capillis saltat et imprudens utitur arte meri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권208)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
lurida terribiles miscent aconita novercae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:16)
Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor convertit in herbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:4)
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam tortoque incingitur angue egrediturque domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:1)
Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION