라틴어 문장 검색

domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:2)
Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum qui id faciebat, videre sese quid faceret, magnum inclamavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 7:1)
Atque id voce magna ter quaterve inclamavit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 8:4)
Nam cum, inquit, ' animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 4:1)
' magna inclamat voce, et 'licet antestari?
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장85)
grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:11)
increpitans inclamans, ut aestatem increpitans seram, aut certe arguens familiariter segnitiem tarde accipientis, cum esset avidus in bibendo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7385)
reddidit quasi inclamata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2171)
Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam imploravit, nemo supplicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 230:3)
sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 9:4)
tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis si inclamaro ut accurras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 20 9:3)
Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, et qui non iugulat, victor abire solet". . . Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusa est, ut timeremus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:8)
Ancilla risu meo prodita complosit manus et Apposui quidem . . . adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:5)
Complosit illa tenerius manus et O inquit hominem acutum atque urbanitatis vernaculae fontem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:3)
Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et Eheu inquit ergo diutius vivit | vinum quam homuncio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION