라틴어 문장 검색

Ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis, et corusci thoraces, longe prospecti, adesse regis copias indicabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 1:2)
Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 8:1)
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 8:1)
Domitii Corbulonis et Lusii simillimi veterum, quorum prior sub Nerone, alter Traiano rem regente Romanam pluribus inclaruere fortibus factis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 4:2)
Postremo hoc moderamine principatus inclaruit, quod inter religionum diversitates medius stetit, nec quemquam inquietavit, neque ut hoc , imperavit aut illud:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 5:1)
Atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:7)
si statim deditus traderer, neque mea fortuna neque tua gloria inclaruisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장6)
sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta enisi, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 5:1)
in quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:2)
plurimis viis, pluribus turbis (ita bonorum contubernio sedit 2) ad te venitur, quippe postquam omnibus tempus futurae dedicationis inclaruit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 1:2)
quocirca merito te beatissimum boni omnes idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt, cuius ita dictis vita factisque dupliciter inclaruit, ut, quando quidem tuos annos iam dextra numeraverit, saeculo praedicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione, decedas te relicturus externis, tua proximis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 16:3)
os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 265)

SEARCH

MENU NAVIGATION