라틴어 문장 검색

Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)
"Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:7)
Nec tamen gaudio subitario commotus inclementi me cursu proripui, verens scilicet ne repentino quadripedis impetu religionis quietus turbaretur ordo, sed placido ac prorsus humano gradu cunctabundus, paulatim obli- quato corpore, sane divinitus decedente populo, sensim irrepo.
(아풀레이우스, 변신, 11권 12:2)
6. His duobus posterioribus annis in iudicium vocati sunt quidam haeretici, quod tempore huius regis rarum admodum erat et, si aliquando contigerat, poenitentiis potius quam igne luebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 6:1)
— Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:5)
nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:6)
Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem inca luit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장7)
quodcumque parant hoc omine fata, Eutropius cervice luat sic omnia nobis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:13)
commissa profanus ille luat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:212)
in prolem dilata ruunt periuria patris et poenam merito filius ore luit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium2)
Mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:1)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
eodem die defunctam, quo biennio ante Seianus poenas luisset, memoriaeque id prodendum addidit Caesar iactavitque quod non laqueo strangulata neque in Gemonias proiecta foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장4)
nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum quin capite poenas luerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장7)
nec enim, ut in aliis exercitibus, primum alterumque delictum venia prosequebatur, sed qui signa reliquerat, statim capite poenas luebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION