라틴어 문장 검색

inter enim iectast vitai pausa vageque deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:8)
maior enim turbae disiectus materiai consequitur leto nec quisquam expergitus extat, frigida quem semel est vitai pausa secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:16)
tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido, parva fit ardoris violenti pausa parumper.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:17)
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
— Mundus caeli vastus constitit silentio, Et Neptunus saevus undis asperis pausam dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:5)
quippe illi dixerunt et pausam et machaeram et asotiam et malacen et alia similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 22:2)
et admittebat locus pro laude Augusti aliquid etiam in deos inclementius dici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6982)
"numquid inclementius, sicut solebas, es paratus dicere?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1390)
Tum si quis est qui dictum in se inclementius Existimavit esse, sic existimet, Responsum non dictum esse, quia laesit prior, Qui bene vertendo, et easdem scribendo male, ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 2)
tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, quaeso inquit, Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 514:1)
extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 452:1)
ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia quem gessisti non modo manu violatum sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 494:1)
Iam iam, Paegnium, da pausam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 273)
quando id quod sat erat satis habere noluit, ego pausam feci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 17)
Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION