-
Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur.
- (DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:46)
-
Haec est vera et aeterna amicitia quae hic inchoatur, ibi perficitur;
- (DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:8)
-
Ut autem descendit, omni instantia humillimae petitionis, qua potuit, ab ipso domino imperatore exoravit, [0393B] quatenus in regno suo pacifice moram obtineret, cum licentia emendi vitae necessaria, donec Petrus Eremita, cujus admonitione et instinctu viam hanc inchoaverant, socius haberetur;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:19)
-
Eodem anno, aestatis tempore inchoante quo Petrus et Godescalcus congregato exercitu praecesserant, postmodum ex diversis regnis et terris scilicet e regno Franciae, Angliae, Flandriae, Lotharingiae gens eopiosa et innumerabilis Christianorum, igne divini amoris flagrans, et crucis signo suscepto, undique incessanter per turmas suas confluebant cum omni supellectile et substantia rerum et instrumentis armorum, quibus Jerusalem profiscentes indigebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 52:1)
-
certus quod mense Martio inchoante, idem Boemundus cum universis copiis in auxilium tibi est affuturus, ad expugnandum hunc imperatorem, et illius regnum invadendum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:11)
-
Post haec quadragesimali tempore inchoante, imperator ducem admonuit suae adesse praesentiae, multum per amicitiam et fidem datam illum obtestans et deprecans, quatenus transfretaret, et in terram Cappadociae tabernacula collocaret, propter aedificia, [0420D] quae populus incorrigibilis destruebat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:4)
-
Praeterea illucescente die, dux Godefridus, Boemundus et universi capitanei exercitus exsurgentes, armis et loricis atque galeis rursus induti, iter intermissum ad urbem Antiochiam iterare universos jubent cum omni necessario apparatu, et omni genere armentorum vehiculisque cibariorum, quibus [0459B] tantus opus habeat exercitus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:1)
-
[0524C] Jam enim quamplures, ducem et caeteros potentes per loca ab Antiochia ob imminentem cladem migrasse videntes, alii ex loci infirmitate, alii ex mense pestifero Augusto hanc mortalitatem asserentes, mense Septembri inchoante ad portum praefati Simeonis causa morandi profecti sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:4)
-
Nec mora ulla intermissa est, quousque ante muros Jerusalem in laudibus hymnorumque vociferatione prae gaudio lacrymantes sexaginta circiter millia utriusque sexus constiterunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:17)
-
Nihil his ingeniis duce proficiente, consilio suorum accepto, eo quod civitas Assur, hoc tempore gravissimae hiemis inchoante, prae frigore et nive insuperabilis haberetur, Jerusalem Decembri mense mediato rediit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:1)
-
» Hoc dicto, festinanter cornua sonuit, militesque hoc signo dato admonuit quatenus assultum circa urbem intermissum repeterent, et Judaeorum virtutem expugnarent qui fortiter urbem defensabant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:9)
-
Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:5)
-
Deinde mense Martio inchoante, anno primo [0601D] regni ipsius Baldewini Antiochiam ad Tankradum navigio profectus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:2)
-
Post contritionem Longobardorum et Willhelmi principis de Navers, Willhelmi quoque comitis Pictaviensis, Welfonis ducis Bawariorum, quicunque dispersi fuerant, aut Constantinopoli seu alibi hiemaverant, e cunctis locis singillatim quique principes Christiani, relictis suis reliquiis, Antiochiam mense Martio inchoante convenerunt:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 82:1)
-
Eodem vero anno, quo rex Acram invictam deseruit, et a Joppe Jerusalem ascendit, ut illic aliquantulum bellis intermissis quiesceret, quadam die circa tempus Julii mensis cum decem tantum militibus in venationem profectus, dum saltus civitati Caesareae [0635D] contiguos a montanis intraret et hujus recreationis studio vacaret, Sarraceni circiter sexaginta ab Ascalone et Acra descenderunt ad insidias Christianorum, ut tam in plano quam in montanis deprehensos detruncarent ac rebus exspoliarent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:1)