라틴어 문장 검색

cur astruat illa Criminis objectum, hec transferat, illa repellat, Comparet hec equa librans incommoda lance;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:21)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
Placeat autem tibi alteriusamicitiam et amici commodo conservare et non cum alterius incommodo sivesit amicus sive inimicus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:11)
Nam ut ait Tullius De Officiis, "Nequedolor, neque mors, neque aliud, quod extrinsecus homini accidere possit,tam est contra naturam, quam ex alieno incommodo suum augere commodum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:12)
De incommodis amoris pravi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 17:1)
"Magnaenim dementia est vereri ne infameris ab infamibus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:18)
Et caveas ne amor filiorum in tantam dementiam te obstringat ut tuiipsius obliviscaris, tibi ipsi necessaria et utilia denegando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:30)
Nam ut aitSeneca in epistolis, "Magna dementia est heredis sui res procurare et sibiomnia denegare, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:31)
Plurique enim qui benefitia asperitate verborumet superscilio in odium adducunt eo sermone, eaque superbia usi, ut impetrassepeniteas, dementia enim est corripere cui das, et inserere contumeliamdonis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:10)
Opes itaque temporales acquirere debeas cum tuo et alieno commodo, etnon cum incommodo alterius vel iactura.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 9:6)
Sic in longa vitamulta sunt incommoda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:17)
«Neque timor, neque dolor,neque mors, neque aliud, quod extrinsecus accidere possit, tam est contranaturam, quam ex aliorum incommodo suum augere commodum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 76:19)
Nam, qui helimosinas non facit, plus alium quamse diligit, et, alii relinquendo, nichil sibi penitus reservat, quod est magna dementia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:5)
"Magna dementia estheredis sui negotia procurare et sibi omnia denegare ut sibi ex amico faciat inimicum magna hereditas:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:7)
Sed noset senex noster qui per pontem transivimus, sine impedimento et absqueomni incommodo processimus et eos super ripam fluminis adhuc iacturam deflentesrepperimus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION