라틴어 문장 검색

Quod enim ante omnia tempora, et super omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem pro impiis mortuus est non est ibi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:18)
Oportet eos qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam omnipotentiae contraire, juxta illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:36)
Naturae corruptibiles jam non incommutabiles sunt, quia nil est unde factae sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:6)
vere ergo ille est qui incommutabilis est.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:8)
Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:2)
Neque enim substantia non est Deus, si vere subsistere naturam et incommutabilem esse, in ipso attendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:3)
Est enim vere solus quia incommutabilis est, idque suum nomen Moysi enuntiavit, cum ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:15)
Quod vero ait mentem esse ex fecunditate majestatis, tale est ac si diceret, sapientiam ex ipsa omnipotentia esse natam, proprie namque majestas ac reverentia potentiae ascribi solet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:12)
Ac prima nobis de omnipotentia Dei consideratio sit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:2)
" Ipse est ergo omnipotentia, ut totum quod vult, possit, unde et Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:31)
Cum vero ejus tanta sit bonitas atque optima voluntas, ut ad id faciendum non invitum eum, sed spontaneum inclinent, tanto amplius ex propria natura diligendus est, atque hinc glorificandus, quanto haec bonitas ejus non ei per accidens, sed substantialiter atque incommutabiliter inest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:11)
Non omnino igitur incommutabilis videtur Deus, cum ipse, ut dictum est, tam alterationis quam loci, seu etiam generationis motum suscipere videatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:8)
Terra autem et montana, ut aiunt pro vero, qui haec oculis viderunt, et vix illic judicium mortis evaserunt, byzantiis, auro incommutabili, argento inaestimabili et denariorum dispersione sic operta erant in contritione et fuga tam magni exercitus, ut amplius tribus milliaribus super aurum, gemmas, vasa argentea et aurea, ostra mirifica et pretiosa, vestesque subtiles ac sericas, incedere fugientes et persequentes viderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:1)
quin et sata, quae equorum, camelorum [0654B] caeterorumque armentorum pabulo non suffecere, flamma combussit, ut vel hoc saltem incommutabili damno gens dura et indomabilis ad subdenda colla molliretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:8)
Forma tamen huius praeordinationis in mente divina existens simplex est et divina et aeterna et immaterialis et incommutabilis, et tamen cum per res temporales explicatur, temporalis fit et materialis et multiplicata, mobilis et contingens.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION