라틴어 문장 검색

nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 269:3)
quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 13:3)
nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:4)
Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 14:1)
Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebautur, quas thesis uocabant.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:1)
incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 2:1)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
Deum potius intellegendum maiestate inconprehensibilem, humanis oculis inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION