라틴어 문장 검색

M. Antonius super festinatas Liuiae nuptias obiecit et feminam consularem e triclinio uiri coram in cubiculum abductam, rursus in conuiuium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 1:2)
veteris sub nocte cupressi sordidus et multa pallens ferrugine taurus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 816:2)
"gnate mihi longe iucundior unice vita, gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus reddite in extrema nuper mihi fine senectae, quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus eripit invito mihi te, cui languida nondum lumina sunt gnati cara saturata figura, non ego te gaudens laetanti pectore mittam, nec te ferre sinam fortunae signa secundae, sed primum multas expromam mente querelas canitiem terra atque infuso pulvere foedans, inde infecta vago suspendam lintea malo, nostros ut luctus nostraeque incendia mentis carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 7:1)
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu. . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:3)
Hos quoque tamquam heroice incomptos adamavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 5:2)
Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera, Insignis facie:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 15:2)
Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis, Cuius et ipse times triste supercilium, Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXIV1)
nam lugubrem esse hunc colorem ipse ostendit dicens cum caput obscura nitidum ferrugine texit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3032)
peregrina ferrugine ut Hibera, id est Hispana:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7721)
nam ipse hoc alibi exposuit et ferrugine clarus Hibera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7722)
unde e contra ad laudem est positum ab Horatio hunc et incomptis Curium capillis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1004)
contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS20)
cuius artem cum indotatam esse et incomptam videres, verborum eam dote locupletasti et ornasti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 234:4)
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:6)
Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION