라틴어 문장 검색

Sed quamuis habitus mutacio, uultus Degener, inconstans gestus terrere uidentem Posset et a recto stupidam diuertere mentem, Non tamen illa metu nutat, sed uisa parumper Miratur nec mentis abest constancia firme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:22)
Dux igitur, sic praemonitus ab advenis et Graecorum deceptiones edoctus, ad imperatorem minime introivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:7)
Dehinc alio die Turci successu suae fraudis gaudentes, et similem deceptionem adhuc Christianis se inferre arbitrantes, a porta egressi, et inter scirporum densitatem fragilesque calamos palustris loci clanculum accedentes, peregrinis quibusdam in praedicto pomario insurrexerunt solita feritate et vociferatione;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:1)
et si mathematici aliquando vera de futuris praenuntiare videntur, dicit hoc fieri operatione daemonum ad deceptionem infidelium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 16:2)
et auris ejus deceptio est, quia et auditus illuditur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:3)
et sapor ejus deceptio est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:4)
Deceptio est auditus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:23)
eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:10)
Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 30:1)
Per indutias infidi et inconstantes, ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 11:1)
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
vitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, coelestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repraesentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:4)
Et simile est hoc deceptioni visus, cum res retrocedere videantur, aliis se promoventibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 4:4)
Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel.
(불가타 성경, 미카서, 1장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION