라틴어 문장 검색

Inconsulta temeritas nescitexpectare consilium, et iterum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:12)
" Per sapientiamergo ac consilium suum tibi taliter consulent, quod, si eis credideris, inconsulte cadere non poteris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 108:3)
Si scirem horam, quando ei hoc contingit, ne quid inconsulte ageret, ligarem et loris corrigerem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:21)
Numquid hi inconsulto imperatore discedunt?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:19)
Atrociorem igitur scelerum reatum vitia reliqua sequuntur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:6)
8. Duplexque eisdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et Serenianus dignus execratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 7:2)
Ideoque rector provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est, aliique congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus urgebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 19:2)
Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 1:2)
Redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 40:3)
Praefectus praetorio meus, opinatus aggredi negotium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 12:1)
Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 2:1)
Cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes, moxque ne raperetur, ratione iusta regressi, numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis, atrox committitur pugna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 8:1)
Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 5:1)
Viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati, et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis novi, non antea discesserunt, quam adsciti in consistorium, fulgentem eum augusto habitu conspexissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 22:1)
nec enim levia erant damna quae Persae intulerant, sed atrociora diuque deflenda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION