라틴어 문장 검색

quod est inconveniens.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 15:5)
'Soloecismus ' est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 3:2)
Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 1:1)
At omnino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:8)
Neque tamen, etiam in universalibus istis propositionibus exactam aut absolutam affirmationem vel abnegationem requirimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:13)
Sic ergo mundus potest esse aeternus, et ex hoc nullum videtur sequi impossibile per rationem, nec ex hoc potest argumentari aliquod inconveniens.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 17:6)
si ergo talis fuit forma voluntatis divinae quod ab aeterno voluit producere mundum in hora, ut tu dicis, ergo fuisset Deo impossibile prius mundum produxisse quod videtur inconveniens, cum Deus sit agens per libertatem voluntatis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 34:3)
scilicet quod homo aliquis nunc habet voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente autem tertia die facit illud quod ab antiquo voluit, illud exemplum inconveniens est in proposito:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:2)
Et ideo illud exemplum inconveniens est in proposito.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:7)
Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 30장4)
iuvat credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장13)
eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:3)
Multa adfirmatione animique pariter constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 32:2)
Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 4:1)
Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION