라틴어 문장 검색

in hac omnes boni fideles cotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum caelorum, non ad temporalem, sed ad sempiternam hereditatem, non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles angelorum, non ad aliqua bona huius saeculi, in quibus cum timore vivatur nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum deum;
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 3:3)
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 4:1)
Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus , de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 1:1)
Haec M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 15:1)
Eo saepe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 2:2)
Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmativa universalis hic apud nos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:4)
Neque enim praedicari potest Aeternum aut Incorruptibile de aliquo corpore eorum quae infra coelestia sunt, aut supra interiora terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:5)
in incorruptibili, aurum, quod proxime accedit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:8)
si in aula sua copiose, in equili contractior sit, et sic de similibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:17)
Hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare in quo ipse emineas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:34)
Item, si mundus esset aeternus, tunc infiniti homines essent generati et corrupti, homine autem corrupto manet substantia quae in corpore erat, anima [scilicet] rationalis, cum ipsa sit ingenerabilis et incorruptibilis, et sic tales substantiae infinitae essent simul in actu;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 10:1)
<1> Omne incorruptibile habet virtutem ut sit semper;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 19:1)
quia si talem virtutem non haberet, incorruptibile non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 19:2)
Si utroque istorum modorum intelligitur incorruptibile, tunc vera est propositio maior quae dicit:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:6)
omne incorruptibile habet virtutem, ut semper existat;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION