라틴어 문장 검색

postridie autem cum sermo increbruisset, Piliusque oculos vehementius hominum offendisset, natum omnino est principium a me.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 4:4)
ventus increbrescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 20 3:4)
cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum in ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 13 1:3)
Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:3)
numero maxime videbantur antea et versu, nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:5)
Vice autem Trapezii ABCD substitui potest quadrilaterum cujus latera duo opposita se mutuo instar diagonalium decussant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 15:7)
se decussant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 43:2)
positum est algente catino durum olus et populi cribro decussa farina:
(페르시우스, 풍자, satire 365)
Nam, postquam obiit ille, increbruit passim et invaluit consuetudo binas vel singulas clepsydras, interdum etiam dimidias et dandi et petendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:2)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
illic Tarquinius mandata latentia nati accipit et virga lilia summa metit, nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, filius
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권440)
Eo quod quaestio increbruit eiectamentorum marium atque illorum locorum tuendorum ultra nationales fines, provocatio producitur specialis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 225:3)
Apud paganos, lucem esurientes, Solis dei, Solis invicti, cultus increbruit, qui oriens invocabatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:7)
Eo quod evangelicus nuntius philosophicam doctrinam apud antiquos convenit, id decretorium fuit iter ut ad omnes gentes perveniret Evangelium, idque effecit ut fides et ratio inter se agerent, quod saeculorum decursu usque ad nostram aetatem increbruit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:3)
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Aenean classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION