라틴어 문장 검색

gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:10)
Pro pudor et stolida usque ad incredulitatem mens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:14)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)
13. Israel historia nobis incredulitatis temptationem adhuc ostendit in quam haud semel incidit populus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:1)
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:1)
M. Aburius tribunus plebis si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur intercessurum se ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 32:1)
sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 54:2)
praetores inde facti M. Popilius Laenas, P. Licinius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 157:1)
praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 169:3)
in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, Q. Terentius Culleo, C. Aburius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION