라틴어 문장 검색

Denique verno apud Aegyptios tempore, sed mense diverso Nilus exundat, ut jaciendis seminibus terra mollescat, et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:15)
Qui dum languor per dies singulos incresceret, onmibus rogare coepit, ut Karolo servarent fidem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:11)
Ex eo tempore multa mala increverunt a gentilibus super aecclesiam catholicam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 45:3)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
"Immo vero iam virus increscente saevitia prorsus extinctum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:2)
et quis adeo versus sit, qui per singula vocabula singulis syllabis increscat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 5:2)
faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 8:2)
Increscunt animi, virescit volnere virtus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:4)
Postquam enim res alicuius nummaria sic increverit ut nundiarum et mercatuum opportunitates praestolari possit, atque eos contractus superare quibus ob summae magnitudinem perpauci admodum homines apti sunt, atque etiam in laboribus aliorum participare qui minus pecunia abundant, fieri non potest quin supra modum ditescat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:12)
Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt ad acrioris uim medicaminis recipiendam tactu blandiore mollescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:5)
Et per hos quidem maxime viros salutaris ista nobis professio increvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium24)
haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium163)
Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium167)
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장100)
Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장119)

SEARCH

MENU NAVIGATION