라틴어 문장 검색

pedumque gressus qui etsi exiliores videntur, fiunt tamen latiores cum incedimus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:7)
Cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati, iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente, cognoscunt Euphratem, nivibus tabefactis inflatum, late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 9:1)
Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens immolando centenos, et innumeros varii pecoris greges, avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina, victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris impositi transeuntium, per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam cedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 6:1)
Huius originis apud veteres numerus erat exilis, eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:1)
Nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo, et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum, et genitalis patriae vicinitatem, acceptus, occultas voluntates principis introspiciens, ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 2:1)
Ob quae implacabilitate ultra apposita iam pergente, manus vinculis sunt artatae complurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 38:1)
Philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum immanitate invictum occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 25:1)
tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco.
(아풀레이우스, 변명 22:4)
"tunc vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:43)
At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio noni exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:2)
"At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:7)
nudus et incultus cunctis appareo stultus;
(ARCHIPOETA, VI18)
Sed videtur tamen significare velle idcirco dici divinationem, quod in aliis quidem causis iudex ea quae didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 6:1)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 25:1)
Hic item muta, ut 'urbis' dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION