라틴어 문장 검색

Ob quae implacabilitate ultra apposita iam pergente, manus vinculis sunt artatae complurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 38:1)
tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco.
(아풀레이우스, 변명 22:4)
"tunc vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:43)
"Adsunt Nerei filiae chorum canentes, et Portunus caerulis barbis hispidus, et gravis piscoso sinu Salacia, et auriga parvulus delphini Palaemon iam passim maria persultantes Tritonum catervae;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:27)
nudus et incultus cunctis appareo stultus;
(ARCHIPOETA, VI18)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 25:1)
prima fero Lachesis clamabat talia regi incultas dispersa comas:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:17)
sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit prodere, piscosas fertur victurus in undas, ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:288)
hinc obsidione solutus Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis oppida laxatis ausus iam pandere portis rursum cote novat nigras rubigine falces exesosque situ cogit splendere ligones agnoscitque casas et collibus oscula notis figit et impresso glaebis non credit aratro, exsectis, inculta dabant quas saecula, silvis restituit terras et opacum vitibus Histrum conserit et patrium vectigal solvere gaudet, inmunis qui clade fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:90)
Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et gramine vestitus an filictis aliisve frutectis impeditus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 8:3)
ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas in terras ubi per nomen agrorum uligines paludum vel inculta montium accipiant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장5)
in ea divisione arva et urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장6)
adeo maesti et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio consequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:2)
"Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION