라틴어 문장 검색

Primum igitur est ut semetipsum quisque castificet, nihil sibimet indulgens, quod indecens sit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:34)
Terra, jampridem hiemis latrocinio suis ornamentis denudata, [0440D] a veris prodigalitate, spirantem florum tunicam usurpavit, ne vestibus pannosis ingloria, adolescentulae aspectui indecenter compareret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:24)
Quoniam tuae postulationis rationem emeritam indecens est adimpletionis merito defraudari, tibi [0461D] singula vitia aequum est sigillatim notulis singularibus adnotari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:1)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator [0462B] Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:1)
Ne sit vorax, potator, luxuriosus, violentus, mendax, avarus et de mala conversatione.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 63:3)
VII. Exemplum de clerico domum potatorum intrante.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 83:1)
Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:2)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)
"Sit deus propitius huic potatori."
(ARCHIPOETA, X48)
Neque enim et ille qui tecum iam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi coniugale, non viduale, voluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum, quo etsi aliqua dura condicione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 10:1)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)
risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel maxime tremulum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:3)
Saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:2)
Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:11)
Anna filium, quem Deo voverat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in huius domo cresceret, quae adhuc alios filios habere cupiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION