라틴어 문장 검색

"nec mihi vocis ubertas ad dicenda quae de tua maiestate sentio sufficit, nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:8)
Ita ut quivis animi compos facile perspicere posset Henrici isti, se dicenti regem Angliae, non opus fuisse tantas pecuniarum largitiones et impensas profundere, neque tam indefesso labore et sollicitudine necem meam et ruinam moliri, si eiusmodi ficta persona fuissem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:23)
Hoc tamen indefesse in orbem agitatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:13)
Huc indefessus confestim dirige gressus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:15)
accingar lustrare diem, per devia rerum indefessa ferar.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:215)
quae divite penna patricii reverenda fovet sacraria coetus castrorumque eadem comes indefessa tuorum nunc tandem fruitur votis atque omne futurum te Romae seseque tibi promittit in aevum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:257)
Germani ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur vertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis duplicatus militi labor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장7)
adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque patrum consultis semet fautorem aut adversarium ostenderet, triennio non introisse curiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장4)
quam, tamen, difficultatem Washingtonii vigilantia, solertia et industria indefessa vicere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.152)
Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:11)
Ita praesto sum indefessus auditor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 14:3)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
aut certe perpetuum, indefessum, usque ad finem perducendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3312)
indefessa infatigabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6511)
vel indefessus, adsiduus, sine moderatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1453)

SEARCH

MENU NAVIGATION