라틴어 문장 검색

Nihil cogens, nullo indigebis, liber eris, tutus, indemnis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 83:3)
ego vero quicquid impositum est fraudis mihi, utpote absenti, libens audio principalique pro munere amplector, quod 1 quodammodo damnum indemne toleravi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Ruricio suo salutem 2:1)
sed quia iudicii vestri medicinam expetunt civilitatemque, qui negotium criminale parturiunt, vestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori, illorum periculo subvenire et quodam salubris sententiae temperamento hanc partem minus afflictam, illam minus ream et utramque plus facere securam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 3:1)
Tanta est enim voluptatium vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:2)
Cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa et VIa sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:5)
Quibus diebus cunctis, excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION