라틴어 문장 검색

Petrus vero introiens ad imperatorem confidenter, in nomine Domini Jesu Christi, salutavit, et quia in ipsius Christi amore et gratia ad visitandum sanctum ejus sepulcrum ex patria sua secesserit, recitat per singula, et adversitates quas jam in brevi pertulerit commemorat, viros potentissimos, comites et duces [0400A] nobilissimos, se post modicum subsecuturos denuntiat, qui causa visendi Dominicum sepulcrum, ardentissimo desiderio pariter viam insistere Jerusalem decreverint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:2)
et pax utrinque indicta ex praecepto regis, ne qua seditio a tanto exercitu oriretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:4)
Sed dum per aliquot dies moram illic facerent, et vagari coepissent, [0405D] Bavari vero et Suevi, gens animosa, et caeteri fatui modum potandi excederent, pacem indictam violant, Hungaris vinum, hordeum et caetera necessaria paulatim auferentes, ad ultimum oves et boves per agros rapientes occiderunt, resistentes quoque et excutere volentes peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:5)
Unde universis indictum est ne deinceps quidquam aliqua injusta vi contingant, praeter pabula equorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:9)
Pulait, qui erat unus [0483C] Turcorum potentissimus, qui juxta flumen Euphratem habitabat, Brodoam de Alapia civitate praeclara, qui et ipse abundabat satellitio, in ultionem Turcorum et injuriarum quae a Christianis illatae erant Solymano Darsianoque regi Antiochiae, amicis et cognatis Turcorum, unanimes regis Corrozam invitat legatio, res explicat, et instantes denuntiat necessitates.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:5)
Jam dies determinata expeditionis regis de Corrozan, a longo tempore indictae et procuratae, propinquavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:1)
Factis omnibus capitaneis voluntariis, sub admonitione summae fidei ad invicem datis dextris indictum est ne istud verbum palam fieret, sed suppressum silentio nulli pateret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:1)
- De indicta processione, et quae tunc gesta sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 15:2)
Verumtamen haec conditio in omni concordia a Tankrado firmiter indicta est, ut si post annum et menses tres ab Antiochia rediret, in beneficio terras et civitates obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:6)
Deinde jussu regis omnibus indictum [0598B] est ut summo mane coram patriarcha et rege convenirent e cunctis locis et tabernaculis, ejusque caperent admonitionem ad assiliendam urbem et implerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:9)
Triduano dehinc jejunio indicto et peracto ex pontificis admonitione, Tankradus usque ad pontem Farfar cum decem millibus equitum et peditum descendit, ubi hospitio per noctem remorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:8)
Illa vero tristis et dolens, ab hoc vinculo maritali synodali lege soluta, in Siciliam navigio est reversa, rex vero ab ipsa die et deinceps in observantia indictae poenitentiae persistens, mira abstinentia et castimonia ab omnibus [0709C] illicitis corpus edomuit a Deo tactus et monitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:5)
Hoc denuntiamus vobis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:1)
Hiis autem, qui huiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramusin Domino Ihesu Christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:4)
Et alibi, "Intelligi potest, nullum bellum esseiustum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante etindictum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION