라틴어 문장 검색

quamvis veteres indifferenter 'confieri' dicebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1162)
a sanguine divum 'divum' et 'deorum' indifferenter plerumque ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 456)
sed poetae indifferenter pro conbusto utuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2983)
Aestimabile esse dicunt - sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi ἀξίαν vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:3)
itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum, quod esset honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 65:3)
neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse praeposita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 69:5)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
admirabilia (Stoice, παράδοξα)153 15 Aegyptus 198 29 199 5 L. Aemilius Paulus Macedonicus (consul a. 182 et 168) 191 5 Q. Aelius Tubero (consul a. 118,Africani minoris sororis filius) 130 11 Aeschines, orator Atticus 157 26 aestimabilia s.aestimanda(ἀξίαν ἔχοντα) 109 5 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)10)
in centrum, indifferenter et pro se mutuo promiscue usurpo, has vires non physice sed Mathematice tantum considerando.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:3)
& propterea eadem semper conclusio, quae igitur debet omnes intersectiones simul complecti & indifferenter exhibere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:13)
Quoniam Globus iste ad axes omnes per centrum suum transeuntes indifferenter se habet, neq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 74:8)
nam utroque utimur indifferenter, quanquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:2)
qua propter utraque appellatione indifferenter uti licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:1)
quem sibi indifferenter tam philosophus quam vermiculus usurpant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION