라틴어 문장 검색

Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus faciei scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 3:3)
Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 5:1)
Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:2)
non enim verborum tantum communium verae atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 6:2)
indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 21:3)
Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per non queunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 10:1)
Item quod oblitteram gentem pro oblitterata dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 5:1)
Nam longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque sententia legum conprehensa est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 7:1)
Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 24:4)
Veruntamen honoris causa ab ordinibus regni tunc mandatum est ut quaecunque archiva et memoriae condemnationis regis aliquam facerent mentionem obliterarentur, cancellarentur, et penitus abolerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 18:4)
Attamen Fredericus imperator, Maximiliani pater, permittere noluit ut contumelia haec et indignitas filio suo illata maneret impunita, sed acriter bellum Flandris intulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:5)
Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:1)
Etenim hoc cum fit nihil aliud facit quis quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis sui, unde alios ad sibi invidendum stimulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:5)
Atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:7)
Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque consumerentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION