라틴어 문장 검색

Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt ad acrioris uim medicaminis recipiendam tactu blandiore mollescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:5)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant.
(카이사르, 내란기, 3권 49:7)
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장5)
Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장5)
Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장4)
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur sed neque cotidie neque diu, ne nervi indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장21)
Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장67)
praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장66)
praecordia indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장86)
Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장57)
deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus vertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장163)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foed prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장166)

SEARCH

MENU NAVIGATION