라틴어 문장 검색

. Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio?
(아풀레이우스, 변명 10:14)
Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt.
(아풀레이우스, 변명 25:2)
"An ignoras, inepte, nudum nec a decem palaestritis despoliari posse?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:15)
"Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:24)
Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sic
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:4)
at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:1)
"Quamquam inepta ego frustra filium dicam:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:72)
"Et repetita atque adorata candida ista luce, quanquam festinans obsequium terminare, mentem capitur temeraria curiositate, et Ecce inquit Inepta ego divinae fori mositatis gerula, quae nec tantillum quidem indidem mihi delibo, vel sic illi amatori meo formoso placitura, et cum dicto reserat pyxidem:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:157)
Sic captivae puellae delira et temulenta illa narrabat anicula;
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:1)
"Haec quidem inepta et prorsus asinina cogitatio:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:19)
Quae vocis excitu procurrens videt Hercule memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:6)
quam quidem detractam protinus cum suo sibi funiculo devinctam dedere praecipitem puellaque statim distenta vinculis cenam, quam postuma diligentia praeparaverat infelix anicula, ferinis invadunt animis.
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:13)
"Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, eum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:7)
"An me putas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut turbatum repente divinum deiciat sumulacrum, egoque miser cogar crinibus solutis discurrere et deae meae humi iacenti aliquem medicum quaerere?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:13)
"Olim, inepte,"
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION