라틴어 문장 검색

nam de ovium dentibus opiliones percontator.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:3)
et propter metrum ait 'upilio' - nam 'opilio' dicimus - et graeco usus est schemate, sicut illi dicunt οὔνομα pro eo quod est ὄνομα et οὔρη pro eo quod est ὄρη. tardi venere subulci 'tardi' id est stulti - Terentius in Heautontimorumeno "tardus es", id est stultus - :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 192)
non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:2)
modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat 'quemlubet, modo aliquem':
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:3)
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)
qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 419:1)
maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 176:2)
sed ille est durus atque ineruditus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:1)
est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)
itaque, ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:1)
Etiam opilio qui pascit, mater, alienas ovis, aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION