라틴어 문장 검색

sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장4)
fraudem et dolum obscura eoque inevitabilia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장6)
Sed, ut opinor, inevitabile est fatum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 21:1)
Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 35:1)
nunquid timor ille perniciosus, humanus videlicet atque mundanus, abesse poterit, superbissimi vestri sanguinis vestreque multum lacrimande rapine inevitabili naufragio properante? 12.
(단테 알리기에리, Epistolae 39:2)
supra caput periculosus, inevitabilis, mortifer:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 103)
quod cum saepe faceret, amorem in se movit Aurorae, quae ei canem velocissimam, Laelapam nomine, donavit et duo hastilia inevitabilia et reciproca, eumque in amplexus rogavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4456)
sperans Cephalus feram, hastam inevitabilem iecit et ignarus interemit uxorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 44513)
aut acerrime expressit inevitabiles sagittas, dicens eum vulnera, non tela dirigere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1405)
certam hastam inevitabilem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7674)
certa inevitabilis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2672)
sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio traditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 83:6)
Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 121:1)
ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:8)
continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION