라틴어 문장 검색

431M Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 3:2)
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae θύμωσισ Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:1)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
proxima post nonam cum sese aurora moveret, invidia socios praedaeque cupidine victos, esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:3)
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos in nodum revocat, facilique ligamine tortas innectit pedicas nervosque in vincula tendit, ars olli captare feras, animalia bruta inretire plagis, retinacula denique caecis indeprensa locis erranti opponere praedae, hic ille est venator atrox, qui caede frequenti incautas animas non cessat plectere, Nebroth, qui mundum curvis anfractibus et silvosis horrentem scopulis versuto circuit astu, fraude alios tectisque dolis innectere adortus, porro giganteis alios luctando lacertis frangere, funereos late exercere triumphos, inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 145)
"' talia ludebant pueri per membra magistri, nec longa fessum poena solvebat virum, tandem luctantis miseratus ab aethere Christus iubet resolvi pectoris ligamina, difficilesque moras animae ac retinacula vitae relaxat, artas et latebras expedit, sanguis ab interno venarum fonte patentes vias secutus deserit praecordia, totque foraminibus penetrati corporis exit . fibrarum anhelans ille vitalis calor, haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes, miraris, ista est Cassiani gloria, suggere si quod habes iustum vel amabile votum, spes si qua tibi est, si quid intus aestuas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.35)
Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:5)
quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras.
(세네카, 행복론, Liber VII 17:5)
ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum, cuius deside- rium non ex inopia, sed ex aestu ardentium viscerum oritur ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 77:2)
Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:4)
Divum Iulium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:1)
qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 67:2)
quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae solverit atque oculos moverit illa gravis, afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a9)
et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem volgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis virtutis veraeque laudis, parvum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 256:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION