라틴어 문장 검색

Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:3)
idcirco sive certa descriptione describens, sive legitima diffinitione diffiniens, rem immonstrabilem demonstrabo, inextricabilem extricabo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:6)
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur Infirmum, firmum mobile, firma movens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:7)
Ravenel itaque apprehensum Pancratio Armenio praedicto commisit, viro instabili et magnae perfidiae, quem a vinculis imperatoris Graecorum elapsum Nicaeae retinuit, eo quod audisset eum virum bellicosum esse et multiformis ingenii, et quia omnis Armenia et Syria et Graecia illi notae haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:8)
"Seculum enimhoc quasi pons instabilis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:15)
In hoc mundo instabili nihil potest esse stabile.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:13)
Saeculum est quasi pons instabilis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 204:2)
hoc est enim Chananaeus, mobilis sermo, affectus instabilis, et inquieta contentio:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:22)
quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis comparandum, si per fata proximosque licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt actibus pravis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 15:2)
"Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras!"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:15)
Atria longe pulcherrima columnis quadrifariam per singulos angulos stantibus attolerabant statuas, palmaris deae facies, quae pinnis explicitis sine gressu, pilae volubilis instabile vestigium plantis roscidis delibantes,nec ut maneant inhaerent, et iam volare creduntur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:1)
"Nec Psyche manus admolitur inconditae illi et inextricabili moli, sed humanitate praecepti consternata silens obstupescite Tunc formicula illa parvula atque ruricola, certa difficultatis tantae laborisque, miserta contubernalis magni dei socrusque saevitiam execrata discurrens naviter convocat corrogatque cunctam formicarum accolarum classem:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:80)
"Sic impossibilitate ipsa mutata in lapidem Psyche quamvis praesenti corpore, sensibus tamen aberat, et inextricabilis periculi mole prorsus obruta lacrimarum etiam extremo solacio carebat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:111)
nec die tantum, verum perpeti etiam nocte prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION