라틴어 문장 검색

quid senis infandi Capreae, quid scaena Neronis tale ferunt?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:38)
"Ignosce parenti, Romule, quod serus temeratis fascibus ultor advenio:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:89)
sceleri sed reddidit Atreus crimen et infandas excusat coniuge mensas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:268)
procul arceat altus Iuppiter, ut delubra Numae sedesque Quirini barbaries oculis saltem temerare profanis possit et arcanum tanti deprendere regni.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:31)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
"nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem Italiae poenas, obsessi principis armis excusate nefas deploratumque Timavo vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:218)
sed ut altus Olympi vertex, qui spatio ventos hiemesque relinquit, perpetuum nulla temeratus nube serenum celsior exurgit pluviis auditque ruentes sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calcat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:108)
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem crimina pollutaeque negant arescere fauces) infandis iterum terras accendere bellis incohat et solito pacem vexare tumultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:2)
non aliud malorum levamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장5)
par causa saevitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave facundus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temeraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장5)
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장1)
praedixere haruspices ne temeraretur opus saxo aurove in aliud destinato.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장10)
'hoc erat inlicitas temerare rudentibus undas quod nostri timuere patres.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 663:1)
classes et Pontica signa atque indignatos temerato litore reges
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 842:1)
coniugia et Stygias infanda ad foedera taedas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 184:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION