라틴어 문장 검색

nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:2)
sint aures tuae quae id quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et simulate quaestus causa insusurretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 2:1)
Verum quoniam non solum nauta significat sed etiam favonius ipse insusurrat navigandi nobis Luculle tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sit mihi perorandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 198:1)
leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 103:2)
Turpissima vota dis insusurrant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:4)
Pro sua quemque portione adulatio infatuat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:2)
Ea scilicet, quae tibi tantis clamoribus ambitionis salubria insusurret verba, quae dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 59:4)
Quam multi hesterna crapula semisomnes et graves illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent, vix adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:4)
Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae finem faciam:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 23:1)
namque confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum tuo praecipue machinatu oppidum Vasionense partibus novi principis applicari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION