라틴어 문장 검색

Verum hoc facto, etsi rex aliquatenus invidiam a se ipso amoliretur, tamen non animadvertit se simul maledictionem quandam et omen infaustum nuptiis ipsis impingere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:7)
et partus animalium biformes et commisti ex speciebus diversis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 304:1)
Quin potius homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:28)
Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:3)
Indignum quiddam et infaustum est, cum faex populi, exules, et damnati in coloniae seminarium sumuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:11)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
infaustum populis in se quoque vertitur omen;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:6)
protinus excitis iter inremeabile signis arripit infaustoque iubet bubone moveri agmina Mygdonias mox inpletura volucres.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:236)
iam quaecumque latent ferali monstra barathro in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem coniurant Furiae, crinitaque sontibus hydris Tesiphone quatiens infausto lumine pinum armatos ad castra vocat pallentia Manes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:14)
Glaucum series extrema biformem accipit et certo mansurum Protea vultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:7)
somnia quin etiam variis infausta figuris saepe monent, nullusque dies non triste minatur augurium.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:64)
nec plus nubigenas duplex natura biformes cognatis aptavit equis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:170)
Est locus infaustis quo conciliantur in unum Cocytos Phlegethonque vadis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:274)
non aliud malorum levamentum, quam si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque hibernis redderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장5)
sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION