라틴어 문장 검색

"Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:7)
"Rex, olim beatus, affatu sanctae vaticinationis accepto pigens tristisque retro domum pergit suaeque coniugi praecepta sortis enodat infaustae."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:39)
Verum hoc facto, etsi rex aliquatenus invidiam a se ipso amoliretur, tamen non animadvertit se simul maledictionem quandam et omen infaustum nuptiis ipsis impingere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:7)
Quin potius homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:28)
Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:3)
Indignum quiddam et infaustum est, cum faex populi, exules, et damnati in coloniae seminarium sumuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:11)
Strauit Antaeum Libycis harenis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 25:1)
pernicius omnes quaerite, seu concha Libycum circumsonat aequor, Aegaeas seu frangit aquas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:82)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
infaustum populis in se quoque vertitur omen;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:6)
Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam, hic et Apollinea victus testudine pastor suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:158)
protinus excitis iter inremeabile signis arripit infaustoque iubet bubone moveri agmina Mygdonias mox inpletura volucres.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:236)
namque procul Libycos venatu cingere saltus et iuga rimari canibus Gaetula videbar.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:237)
claram Scipiadum taceat Cornelia gentem seque minus iactet Libycis dotata trophaeis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae18)
nunc medium quoniam votis maioribus aequor invidet et Libycae dissidet ora plagae, saltem absens, regina, fave reditusque secundos adnue sidereo laeta supercilio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam21)

SEARCH

MENU NAVIGATION