라틴어 문장 검색

illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 28:3)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8B 1:1)
Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:3)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
Immo enimvero infeliciter;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3115)
Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 5:1)
adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.
(세네카, 행복론, Liber IV 72:2)
exitio paene ac fame constitit et, quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et externi et infeliciter superbi regis imitatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:5)
toto terrarum orbe pro causa bona tam infeliciter quam pertinaciter militet.
(세네카, De Providentia, book 1 35:7)
Tolle spem hominibus, nemo uictus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus uiuet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.20)
Iacebat in litore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.29)
id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii reciperandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 458:2)
haud facile credebant plebem suam impelli posse ut totiens infeliciter temptata arma caperent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 388:1)
adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 452:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION