라틴어 문장 검색

Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris.
주님께서는 너희 땅의 비를 재와 먼지로 만드셔서, 너희가 멸망할 때까지 그것들이 하늘에서 줄곧 너희 위로 내리게 하실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장24)
Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet.
나의 진노로 불이 타올라 저승 밑바닥까지 타 들어가며 땅과 그 소출을 삼켜 버리고 산들의 기초까지 살라 버리리라. (불가타 성경, 신명기, 32장22)
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit.
주님은 죽이기도 살리기도 하시는 분, 저승에 내리기도 올리기도 하신다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장6)
Tu noli pati esse eum innoxium; vir autem sapiens es et scies, quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum ".
그러나 너는 지혜로운 사람이니, 이제 그런 자에게 벌을 내리지 않은 채 그냥 두지 마라. 너는 그를 어떻게 처리해야 할지 알 것이다. 백발이 성성한 그자가 피를 흘리며 저승으로 내려가게 해야 한다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 2장9)
Deditque in illa die signum dicens: " Hoc erit signum, quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est ".
바로 그날 그는 한 가지 표징을 제시하며 이렇게 말하였다. “이는 주님께서 말씀하신 표징입니다. 이 제단이 산산조각 나고 그 위에 있는 재가 쏟아질 것입니다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 13장3)
Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari iuxta signum, quod praedixerat vir Dei in sermone Domini.
곧 이어서 주님의 말씀에 따라 하느님의 사람이 제시한 표징대로, 제단이 산산조각 나고 제단에서 재가 쏟아졌다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 13장5)
Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
임금은 유다 임금들이 아하즈의 옥상 방 지붕 위에 세운 제단들과, 므나쎄가 주님의 집 두 뜰에 세운 제단들을 허물고 부순 다음, 그 가루를 ‘키드론 골짜기’에 뿌렸다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 23장12)
Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo.
그대가 신방에 들어가면 그 물고기의 간과 염통을 조금 꺼내어 향의 잿불에다가 올려놓으시오. 그러면 냄새가 퍼질 것이오. (불가타 성경, 토빗기, 6장17)
Et rememoratus est Thobias sermonum Raphael et sustulit de saccello, quem habebat, cor et iecur piscis et imposuit super cinerem incensi.
그때에 토비야는 라파엘의 말을 기억하고, 자기가 가지고 다니는 자루에서 물고기의 간과 염통을 꺼내어 향의 잿불에 올려놓았다. (불가타 성경, 토빗기, 8장2)
Et erat cinis super cidares eorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnem domum Israel.
그들은 머리쓰개에 재를 뿌린 채, 온 이스라엘 집안을 은혜로이 돌보아 주십사고 힘을 다하여 주님께 부르짖었다. (불가타 성경, 유딧기, 4장15)
Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit:
유딧은 얼굴을 바닥에 대고 엎드려 머리에 재를 뿌리고, 속에 입고 있던 자루옷을 드러내었다. 때는 예루살렘에 있는 하느님의 집에서 저녁 향을 피워 올리는 시간이었다. 유딧이 큰 소리로 주님께 부르짖었다. (불가타 성경, 유딧기, 9장1)
Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces?
그것이 하늘보다 높은데 자네가 어찌하겠는가? 저승보다 깊은데 자네가 어찌 알겠는가? (불가타 성경, 욥기, 11장8)
Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri.
자네들의 금언은 재와 같은 격언이요 자네들의 답변은 진흙 같은 답변일세. (불가타 성경, 욥기, 13장12)
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
아, 당신께서 저를 저승에다 감추시고 당신의 진노가 그칠 때까지 숨겨 두신다면! 저를 위한 때를 정하시어 저를 다시 기억해 주신다면! (불가타 성경, 욥기, 14장13)
Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum.
나 무엇을 더 바라리오? 저승이 나의 집이요 암흑 속에 잠자리를 펴는데, (불가타 성경, 욥기, 17장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION