라틴어 문장 검색

sed alii movent quaestionem quomodo 'paratam', cum paulo post inferat 'pendent opera interrupta'. sed paratum potest dici, cui etiam paululum superest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 757)
Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum Roma colit, cum prima movent in proelia Martem, sive Getis inferre manu lacrimabile bellum Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:1)
Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium , quas Venetas appellabat antiquitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 7:1)
patres, quod bonum faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre ad populum consules iusserunt ut quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 322:1)
Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans, obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam illatis, omisso vano incepto, tandem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 18:1)
quae dona pararit quod, satiato Tereo, caput et pedes filii uxor intulerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 794)
cum bellum utrimque summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 321:1)
qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 125:3)
pugnam sperate parari scilicet contra Troianos, non a Troianis, ne videatur contra supra dicta omnia nunc sociis inferre terrorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1562)
quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc videtis nos stantes in vestibulo curiae vestrae, ita armati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestris processimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 277:2)
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
그러나 비둘기는 발붙일 곳을 찾지 못하고 방주로 노아에게 돌아왔다. 온 땅에 아직도 물이 있었던 것이다. 노아는 손을 내밀어 그것을 잡아 방주 안으로 들여놓았다. (불가타 성경, 창세기, 8장9)
Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur ".
너는 그것을 아버지께 가져다 드려라. 그러면 아버지가 그것을 잡수시고, 돌아가시기 전에 너에게 축복해 주실 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 27장10)
Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius.
그가 가서 짐승을 끌고 어머니에게 왔다. 그의 어머니는 그의 아버지가 좋아하는 대로 별미를 만들었다. (불가타 성경, 창세기, 27장14)
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: " Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua ".
그도 별미를 만들어 아버지에게 들고 가서 말하였다. “아버지, 일어나셔서 아들이 사냥해 온 고기를 잡수시고, 저에게 축복해 주십시오.” (불가타 성경, 창세기, 27장31)
Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem.
레아는 자기의 출산이 멈춘 것을 알고, 자기의 몸종 질파를 데려다 야곱에게 아내로 주었다. (불가타 성경, 창세기, 30장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION