라틴어 문장 검색

non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis.
(아풀레이우스, 플로리다 12:2)
at ille odore alioquin spurcissimi humoris percussus, quo me Lamiae illae infecerant, vehementer aspernatur:
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:11)
"Explere latice fontis lacteo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:9)
"Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:2)
"videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos, quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권173)
"pinnas, quas meo gremio nectarei fontis infeci, practotonderit."
(아풀레이우스, 변신, 5권246)
illos teretes et lacteos puellos diceres tu Cupidines veros de caelo vel mari commodum involasse;
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:2)
"Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 19:1)
sed adulescentium indolem non tam iuvant quae bene dicta sunt quam inficiunt quae pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt quae deteriora sunt, et quaedam in his non pro enthymemate aliquo rei parvae ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 14:3)
Verum catarrhus simul in pulmones delatus eos tabe infecit, adeo ut ter in anno (quasi perodis certis), praecipue autem vere, magnas experiretur accessiones et labores phthisis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:14)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
Estque intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam naturae rerum immiscet, eamque distorquet et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:4)
in quibus quod semel placuit, reliqua (licet multo firmiora et potiora) inficit, et in ordinem redigit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:9)
denique innumeris modis, iisque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:9)
Inficitur autem intellectus humanus ex intuitu eorum quae in artibus mechanicis fiunt, in quibus corpora per compositiones aut separationes ut plurimum alterantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION