라틴어 문장 검색

Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
Plerisque etenim forinseca dealbationis laude arrident, quos interna mentis subsannatione derident, plerosque exterius plausibiliter applaudendo collaudant, quos interius contradictoria derisione defraudant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:25)
Cum Hymenaeus, praetaxataeque virgines in Naturae facie, intestinae conquestionis faciem exemplarent, internique doloris ideas in forinsecae lacrymationis icones producere molirentur, ecce Natura verbis verba praeveniens, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:1)
Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:5)
Vestes vero coelestis artificis dexteram eloquentes, indefessae rutilationis splenditatibus inflammatae, nullis poterant vetustatis tineis cancellari:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:3)
O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis feria feriantes, anathematis gladio feriantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:2)
Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:5)
[0639C] Verum Pisani et Genuenses avaritia rerum gentilium inflammati, nequaquam sic fieri responderunt ut divitiae urbis et ejus inaestimabiles thesauri pacifice efferrentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:13)
Unde dixit sapiens, "Liber non est, quem superbus inflammat animus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 38:4)
Ad haec puer visu in terram defixo --principis etenim vultuositatemutpote torvis inflammatam luminibus verebatur:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:19)
Quoties corporeos inflammat ardores!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:3)
et penetrat cito si tu in plateam prospiciens, id est, in publicas transeuntium vias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:15)
illa vini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes vaporantur interna viscera, animus ignescit, anima exuritur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:2)
Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:4)
Sic inflammat animum, sic igne suo pascit eum, ut hoc loco distet, quod illa formarum adultera sit, ista terrarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION