라틴어 문장 검색

Et ubi ad aedes in quis ille aegrotus erat pervenimus, videmus hominem doloribus cruciatibusque alvi, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius evadere, non dolorem magis indicantes quam pugnam adversum dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 3:2)
Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 10:1)
adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super vitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:7)
Et videre est in anhelitu super gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam vento dissipatam, continuo solvi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:16)
ita ut urinator posset cum anhelitus deficeret, immittere caput in cavum dolii, et respirare, et deinde opus continuare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:23)
Est et fama, et inflatio ab ipsis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:12)
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장100)
neutri aetati, quae inflationes movent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장122)
7. At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장1)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장15)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장9)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장5)
Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장6)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION