라틴어 문장 검색

Nihil plus adversus surditatem quam biliosa alvus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장63)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장9)
si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se umorve aliquis aquae similis confert;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장15)
13. At vomitus ut in secunda quoque valetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in iis morbis, quos bilis concitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장1)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장5)
Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장6)
nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장12)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum vomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장47)
sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장59)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장3)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장9)
cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장18)
Peius est, si frequens biliosus vomitus accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장2)
nam simul et deiectio et vomitus est, praeterque haec inflatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION